Tunc surrexit Petrus cum undecim ostendens eos non esse ebrios, sed Spiritu sancto repletos, dicens: Non sunt ebrii hi, cum sit hora diei tertia. Quasi dicat: Nondum est tempus comedendi, nec solent inebriari jejuni. Et quia sciebat legem, et scientibus legem loquebatur, ostendit prophetatum esse a Joel Spiritus sancti adventum. Et cum non inducat prophetiam Joelis, nisi ut ostendat prophetatum esse adventum Spiritus sancti, incidenter annectit de die judicii, quia praedixit Joel judicii signa quaedam jam impleta, quaedam adhuc implenda. Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, id est super utrumque sexum, non super omnem hominem et prophetabunt filii vestri, ut Agabus, et Simon Niger, et filiae vestrae, ut filiae Philippi, et juvenes vestri visiones videbunt, ut Paulus raptus usque ad tertium coelum, et senes vestri somnia somniabunt, ut Petrus, de quo legitur: Aestimabat autem se visum videre. Hucusque de adventu Spiritus sancti.